Eu. Discutiendum: quanquam hoc nunc bene dici existimo, So. Forsitan, o bone vir, sic melius intelligemus. sic enim cogita, Utrum sanctum, quia sanctum est, a diis amatur? vel quia a diis amatur, est sanctum?. Eu, Haud intelligo, quid icas, o Socrates. So. Apertius explicare conabor. Dicimus quiddam latum et ferens, dictum et ducens, visum et videns, atque. huiusmodi cuncta: num haec diversa esse, et qua diversa sunt, intelligis? eosjE. Intelligere mihi videor. So. Nonne et amatum aliquid est, et aliud praeter hoc amans? Eu. Quidni?. So. Dic obsecro: latum quia fertur, latum est, an ob aliquid aliud? Eu, Nequaquam, immo ob hoc ipsum. So. Et ductum similiter, quia ducitur, et visum, quia videtur? Eu, Maxime. So. Non ergo, quia visum est, videtur; sed contra, quia videtur, est visum: nec, quia ductum, ducitur; sed quia ducitur, ductum: nec, quia