Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/392

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
370
PLATONIS

latum, fertur; sed quia fertur, est latum. Nonne perspicuum est, o Euthyphron, quid inferre velim? volo autem hoc: siquid fit, aut patitur aliquid, non quia factum est fit; sed quia fit potius, factum. nec etiam, quia patiens est patitur; sed quia patitur patiens. Admittis haec? Eu. Admitto equidem. So. Nonne et amatum aut factum aliquid est, aut aliquid ab aliquo patiens? Eu. Prorsus. So. Istud igitur eodem modo, quo superiora, se habet: non, quia amatum est, amatur, a quibus amatur, sed quia amatur, amatum. Eu. Necesse. So. Quid itaque de sancto dicimus, Euthyphron? an quod ab omnibus diis amatur, ut oratio tua testatur? Eu. Immo. So. Numquid ob hoc, quod sanctum est, an ob aliud quiddam? Eu. Ob hoc ipsum. So. Ergo quoniam sanctum est, amatur; non quoniam armatur, est sanctum. Eu. Videtur.