Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/393

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
371
EUTHYPHRO.

So. Verumtamen quoniam a diis amatur, amatum est, atque diis amicum. Eu. Quid prohibet?. So. Non ergo deo amicum, sanctum est, o Euthyphron, neque sanctum amicum deo, ut tu ais, sed hoc aliud est quam illud. Eu. Quanam ratione, o Socrates?. So. Quoniam confitemur sanctum ob id amari, quia Sanctum est: non quia amatur, esse sanctum: nonne? Eu. Certe. So. Amatum autem a deo, eo ipso quo amatur a deo, deo amatum esse; non quia amatum a deo, amari. Eu. Vera loqueris. So. Verum si idem esset deo amatum atque sanctum, tunc aut quia sanctum est, amaretur quod est sanctum, atque ita quia deo amatum, amaretur a deo quod deo amatum est. Aut quia amaretur a deo quod amatum deo est, deo amatum esset, atque ita quod sanctum est, ex eo quod amaretur, esset sanctum. Nunc autem vides, quod opposito modo se habent, utpote quae inter se diversa sunt. hoc enim, scilicet amatum deo, quia amatur, tale est, ut sit amatum.


A a 2