illud autem, scilicet sanctum, quia tale est, ut ametur, amatur, et amatum est. Viderisque, o Euthyphron, quum, quid sanctum sit, interrogatus fueris, essentiam illius ostendere noluisse: sed passionem quandam assignavisse, quam hoc sanctum suscepit: ab omnibus videlicet diis amari, quid autem sit, nondum nobis explicuisti. Si itaque tibi placet, ne me celes, erum a principio rursus definias, quid ipsum sanctum existens, vel amatur a deo, vel aliud quidvis patitur: neque enim de hoc invicem dissidebimus. Sed prompte iam dicas, quid sanctum est, quidve profanum. Eu. At, o Socrates, quomodo tibi quod cogito, exprimam, non invenio. Semper enim nobis, quod proposuimus, praeterfluit, neque consistere vult, ubi sistimus. So. Progenitoris nostri Daedali, o Euthyphron, opera esse, quae dixisti, videntur. Quod si ege illa dixissem atque posuissem, forte me risisses (ioco quodam obiiciens) quod orationis meae artificia secundum illius cognationem diffugiunt, neque permanere volunt, ubi quis illa locavit. Nunc autem, cum tuae suppositiones istae sint, alia quadam
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/394
Appearance