Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/395

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
373
EUTHYPHRO.

opus est dicacitate, neque enim tibi permanere volunt; ut tib quoque videtur. Eu. Immo mihi videtur, o Socrates, quae icta sunt, eandem pene dicacitatem iocumque admittere: quod enim illa circumlabantur, ego minime in causa sum, sed tu mihi Daedalus ipse videris: quantum namque in me est, sic illa mansissent. So. Videor igitur, o amice, eo It hac arte quam ille praestantior, quo ille sua solum instabilia fabricabat, ego autem, praeter mea, ut apparet, etiam aliena. Idque mihi est in arte pulcherrimum, quod invitus sum sapiens, Malim namque rationes mihi manere, immobilesque consistere, quam supra Daedali sapientiam, Tantali quoque divitias affatim assequi. Postquam vero, tanquam delicatior, laborem subterfugere mihi videris, ego una tecum declarare contendam, ut me circa. ipsum sanctum erudias, nec ia medio sermone deficias. Vide, num tibi necessarium videatur omne sanctum esse iutum. , Eu. Mihi vero. So. Numquid et omne iustum sanctum?