Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/396

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
374
PLATONIS

aut potius omne sanctum iustum? iustum vero non omne quidem sanctum, sed partim sanctum, partim aliud quiddam? Eu. Nequaquam, o Socrates, quae dicta sunt, assequor. So. verumtamen iunior me nihilo minus quam sapientior es: sed, ut dixi, delicatior es ob sapientiae copiam. At, o beate, vires tuas excita, enitere. nihil enim arduum est, quod dicebam comprehendere. dico namque contrarium eius quod iis verbis oeta cecinit: Iovem quidem genitorem quive haec omnia genuit, dicere nolle. ubi enim timor, ibi et pudor. Ego autem a pota hoc discrepo: vis, quo differo, tibi dicam? Eu. Valde. So. Non videtur mihi, ubicunque timor est, ibi etiam pudor existere. nam multi paupertatem ac morbos ceteraque huiusmodi, ut mihi videtur, metuunt, neque tamen pudore ullo in iis afficiuntur. tibi vero nonne idem? Eu. Et mihi. So. At ubicunque pudor, ibi et timor. quisquis enim pudore afficitur, atque erubescit, opinionem pravitatis formidat. Eu. Formidat certe.