Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/397

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
375
EUTHYPHRO.

So. Haud igitur recte: dicitur, ubi timor, ibi pudor; sed ubi udor, ibi et timor: neque tamen vice versa. ubicunque timor, 1bi etiam pudor. Amplior enim, ut arbitror, est timoris quam pudoris natura: siquidem pars, timoris est pudor, quemadmodum numeri pars est impar. ideoque non ubicunque numerus. impar. ubi tamen impar, et numerus est. num tenes? Eu. Maxime. So. De hoc in superioribus percontabar: utrum ubi iustum, ibi et sanctum: an, ubi sanctum, ibi iustum: ubi tamen: iustum, non semper et sanctum:. pars quippe iusti sanctum est. sicne, an aliter dicimus? Eu. Sic utique, probe enim dici videtur. So. Aspice itaque deinceps. si sanctum, iusti pars est, oportet nos, ut apparet, cuiusmodi iusti pars sanctum sit, invenire. Si tu ergo me modo aliquid praedictorum interrogares, ut puta, par cuiusmodi pars numeri, et quis numerus sit: responderem profecto, qui non scalinus sed isosceles, i. e. qui non inaequilaterus sed aequilaterus est. aan non idem tibi videtur? Eu. Mihi certe. So. Conare igitur tu quoque me ita