decere, eiusmodi iusti pars sanctum est; ut et Melito confestim obiiciam, ne ulterius iniustitiae nos et impietatis accuset, quippe cum abs te, quae pia, quae sancta, quaeve contraria sunt, ad sufficientiam didicerimus. Eu. Eam iusti partem, o Socrates, sanctum et pium esse reor, quae circa deorum curam, versatur, quae vero ad hominum curam pertinet, reliquam esse iustitiae partem, So. Probe, o Euthyphron, dicere mihi, videris;: sed paulum quid ultra requiro, curam enim quam voces, nondum intelligo. neque forte dicis, hanc curam talem esse, quales curae sunt, quae ad alia spectant, ut. ecce cum dicimus: Non quivis equos curare novit, sed equester, an non? Eu. Proreus. So. Equestris namque facultas equorum cura est. Eu. Utique, So. Et venatoria canum, et bucolica boum. Ev. Omnino.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/398
Appearance