Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/399

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
377
EUTHYPHRO.

So. Sanctitas autem ac pietas cura deorum. Sicne, o Euthyhron, asseris? Eu. Assero. So. An non cura omnis idem, intendit, ut quiddam huiusmodi, bonum et utilitatem ei quod, curatur, afferre? ut equi ab equestri diligentia iuvantur, ac meliores evadunt. an non sic videntur?. lu, Mihi plane, So. Et canes a venatorum peritia, et a bucolica boves, ac reliqua, cuncta similiter. num in damnum eius quod curatur, curam tendere putas? Eu. Non per Iovem. So. Ad utilitatem vero? Eu. Quidni?. So. Sanctitas quoque cum deorum cura sit, diisne prodest? ac meliores efficit? atque id ipse concederes, ut cum sanctum quippiam peragas, deorum aliquem. facias meliorem? Eu. Nunquam per Iovem. So. Neque ego, o Euthyphron, id te dicere arbitror: longe enim a me suspicio haec abest: pro-