termissum est, ut praeter illa, quae ab hoc dicta sunt, nemo eadem de re plura aut probabiliora dicere possit. So. Id ego non tam amplius confiteri possum. prisci enim sapientesque viri et mulieres, qui de his dixerunt scripseruntque, redarguent me, si tui gratia id concessero. Phae. Quinam isti? et ubi tu meliora audisti? So. In praesentia quidem non satis memini: sed profecto alicubi quaedam audivi, vel Sapphus pulchrae, vel sapientis Anacreontis, vel scriptorum aliorum. Unde vero hoc ipse coniecto? quia plenum, o beate, mihi sentio pectus aliorum et non deteriorum, quae dici possunt. quod vero a me ipso nihil tale cognoverim, intelligo, meae inscitiae conscius. Restat igitur, me instar vasis haec ex aliorum fontibus hausisse, sed iterum ob ruditatem meam, et quomodo, et a quibus perceperim, oblitum esse. Phae. O generose, optime dixisti. a quibus enim acceperis, et quomodo, neque etiam si iussero , dicas. At illud dicas, quod profiteris, rursus habere
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/40
Appearance