Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/400

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
378
PLATONIS

pterea te rogavi, qualemne curam deorum diceres, non existimans, huiusmodi quandam te dicere. Eu. Et recta quidem, o Socrates. non enim talem assero. So. Age, quaenam deorum cura sanctitas erit? Eu. Qua, o Socrates, servi dominos curant. So. Intelligo: ministra quaedam deorum, nt videtur, cura haec erit. Eu. Prorsus. So. Potesne dicere, ad quid suppeditet medicis cura medicorum ministra? nonne ad sanitatem? Eu. Ad hanc ipsam. So. Ministra vero facultas eorum, qui naves construunt, ad quid illis ministrat? Eu. Ad navis fabricam. So. Et quae domorum aedificatoribus, nonne ad domus constructionem?. Eu. Immo. So. Dic itaque mihi, vir optime, cura illa ministra deorum, ad cuius operis effectionem diis: obsequitur? perspicuum est te scire, cum divina te nosse prae caeteris omnibus affirmaveris. Eu. Et vera loquor, o Socrates.