So. Dic ergo per Iovem, quid est mirificum istud opus, quod dii nobis ministrantibus faciunt? Eu. Multa profecto ac. pulchra, o Socrates. So. Exercitus quoque duces (multa et pulchra efficiunt) o amice: verumtamen praecipuum diceres opus illorum esse in praelio superare. an non? Eu. Quidni? So. Multa praeterea atque pulchra, ut arbitror, agricultores: sumina tamen illorum est, ex terra alimenta colligere. Eu. Prorsus. So. Multorum vero pulchrorumque facinorum, quae dii efficiunt, quaenam summa existit? Eu. Etiam paulo ante dixi, o Socrates, prolixi operis esse, haec omnia perfecte comprehendere. Sic autem nunc tibi simpliciter dico, quod si quis grata diis loqui et agere novit, vovens, atque sacrificans, haec sancta sunt: atque haec officia, tum domos proprias, tum civitates conservant. Contraria vero impia sunt, et universa pervertunt ac perdunt. So. Paucioribus admodum, o Euthyphron, si voluisses, summam eorum quae rogabam explicuisses: sed
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/401
Appearance