videris nequaquam promptus et libens ad me docendum accedere. et nunc utique, postquam id persensisti, dehortatus es atque advertisti; quod si respondisses, forte sanctitatem abs te didicissem. nunc autem necesse est enim interrogantem interrogatum sequi quacunque ducit quid rursus dicis sanctum esse, alque sanctitatem? nonne scientiam quandam vovendi, atque sacrificandi? Eu. Equidem. So. Nonne sacrificare est munera diis offerre? movere autem, a diis petere? Eu. Et maxime: quidem, o Socrates, So. Scientia ergo et diis dandi, et ab iis petendi secundum hanc rationem sanctitas erit. Eu. Perpulchre, o Socrates, quod dicebam intellexisti. So. Avidus sum, o amice, sapientiae tuae, mentemque adhibeo, ne verba frustra effundas. At mihi dicas oro, quaenam haec est ministratio erga deos? an esse dicis, ab iis petere aliquid, et iis dare? Eu. Certe, So. Recte ab illis petere, nonne est ea petere, quibus
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/402
Appearance