egemus? Recte autem dare, ea. quibus. indigent, illis offerre? Neque enim artificiosum esset, ea alicui, quibus non indiget, elargiri. Eu. Vera narras, o Socrates. So. Mercatura igitur quaedam, o Euthyphron, inter deos et homines mutua sanctitas eri, Eu. Mercatura, si sic eam nominare lubet. So. At nihil mihi placet, nisi sit verum. Dic ergo, quaenam diis ex muneribus nostris utilitas, Quae enim dent, unicuique patere potest. nihil enim nobis est bonum, quin illi praebeant. Quae vero a nobis accipiunt, quid. illis conferunt? an tanto ipsis in hac mercatura praestamus, ut cum nos omnia ab illis bona suscipiamus, ipsi nihil a nobis boni reportent? Eu. Num opinaris, o Socrates, deos iis, quae a nobis accipiunt, aliqua ex parte iuvari? So. At quid tandem erunt haec nostra dena diis oblata?
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/403
Appearance