Eu. Quid putas aliud, quam honorem, venerationem, et, ut modo dixeram, gratiam? So. Gratum igitur erit, o Euthyphron, sanctum, non autem utile, aut placitum diis? les. Reor equidem maxime omnium placitum. So. Hoc igitur iterum sanctum est, diis placitum? Eu. Maxime. So. Et miraris, cum haec dicas, quod rationes tibi nequaquam consistere, sed vacillare potius videantur, ac me veluti Daedalum culpas, quod eas nutare compellam? cum tamen ipse longe admodum artificiosior sis, quam Daedalus, dum ipse facis, ut sermones circulo revolvantur. an non sentis, orationem rursus in idem refluere? Meministi in superioribus sanctum et amicum Deo, haud eadem, sed diversa invicem apparuisse. Eu. Memini, So. Nunc vero nequaquam animadvertis, te sanctum deo placitum dicere: hoc autem nihil aliud est, quam deo amicum. an non? Eu. Omnino. So. Ergo aut tunc non recte concessimus: aut, si recte tunc, modo non recte iudicaremus.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/404
Appearance