Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/405

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
383
EUTHYPHRO.

Eu. Videtur. So. Igitur principio rursus, quid sanctum sit, examinandum est. Nam ego antequam discam, volens ac libens adstare nequaquam verebor. Sed ne me contemnas: immo mentem penitus adhibens, quam maxime nunc exprime veritatem. Nosti enim, si quis hominum alius: neque dimittendus es, quemadmodum Proteus, priusquam dixeris. Nam nisi liquido sanctum ac profanum novisses; nunquam mercenarii cuiusdam gratia, virum senem et patrem, ut reum mortis, persequi statuisses: sed deos timuisses, ne forte minus id recte aggredereris, atque ex hominum conspectu erubuisses. Nunc autem novi, quod plane:sanctum et profanum cognoscere opinaris. Dic ergo, o optime Euthyphron, neque no celes, quid ipsum existimes. Eu. Alias, o Socrates. nunc iam alio propero; hora enim est, ut abeam. So. Quid agis amice? magna de spe me nunc abiens deiecisti, qua sperabam, abs te quid sanctum, quid non sanctum, discere; atque ita. Meliti