te plura et praestantiora his, quae a Lysia scripta sunt. Quod si feceris, ab istis abstinens, auream tibi promitto in Delphis statuam aequilibrem, quod novem principes solent, non meam solum, sed tuam etiam, ponere. So. Amicissimus es, et revera aureus, o Phaedre, si me dicere putas Lysiam omnino aberravisse, ac posse praeter haec omnia meliora alia dici. hoc enim ne deterrimo quidem scriptori arbitror evenire. Principio, quantum attinet ad id, de quo sermo habetur, putasne aliquem, probare volentem, non amanti magis, quam amanti, gratificandum esse, nisi probaverit, non amantem prudentem esse, amantem vero insanum, et illum quidem laudaverit, hunc vituperaverit, quae sane necessaria sunt, alia deinde quae dicat habiturum? Sed existimo, haec talia dimittenda scriptoribus et concedenda sunt; nec inventionem horum, sed dispositionem, esse laudandam. at illorum, quae non sunt necessaria, et difficulter reperiuntur, non dispositionem solum, sed inventionem etiam, laudandam puto. Phae. Concedo, quod ais. mediocriter enim dixisse videris. faciam igitur et hoc ipse modo. amantem enim, quam non amantem, magis aegrotare, praesupponere tibi permittam. in aliis autem si plura et praestantiora,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/41
Appearance