Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est
20
PLATONIS

quam Lysias, dixeris, iuxta Cypselidas in Olympia aureus stabis. So. Serio id accipis, o Phaedre, quod virum tibi dilectissimum reprehendi. ego vero tecum iocabar: ac me putas revera hoc aggressurum esse, ut aliud quiddam praeter illius sapientiam dicam ornatius. Phae. Hac de re, o amice, in easdem ansas pervenisti. dicendum tibi est omnino, utcunque poteris. Cave igitur ne molestum illud comoedorum aggressi eadem nobis vicissim rependere compellamur, neve illud me dicere cogas: Si ego, o Socrates, Socratem ignoro, mei quoque ipsius oblitus sum: et Cupiebat quidem, sed simulabat gravari. Demum ita cogita, non esse nos prius abituros hinc, quam tu dixeris, quae habere aiebas in pectore meliora. Sumus enim soli, et quidem in solitudine, ego autem iunior, et robustior. Ex his omnibus intellige, quid dicam: nec velis coactus potius, quam sponte, loqui. So. At enim, o beate Phaedre, ridiculus ero, si ipse rudis cum optimo illo scriptore contendero, ac de rebus eisdem ex tempore disputavero