Phae. Scis, ut se res habet? missa istaec facias mecum. ferme enim inveni, per quae te compellam. So. Ne dicas, obsecro. Phae. Ne dicam? immo vero iam dico. Ad iusiurandum me vertam. Iuro enim tibi per aliquem Deum, vel, si vis, per hanc platanum, nisi tu dicas in eius conspectu, me nunquam posthac cuiusquam orationem tibi ostensurum esse, vel nuntiaturum. So. Papae, o sceleste, quam pulchre reperisti, qua ratione virum orationis avidum ad quidvis agendum compelleres! Phae. Quid ergo, cum talis sis, tergiversaris? So. Minime amplius, quandoquidem tu ita iurasti. qui enim quirem ab hac mensa abesse? Phae. Dic igitur. So. Scis, quid agam? Phae. Qua de re dicis? So. Obvolutus dicam, ut celerius transcurram sermonem, nec, ad te respiciens, ob pudorem impediar. Phae. Dicas modo: alia, ut vis, ita facias. So. Sic agite, o Musae Ligiae i. Camoenae, sive propter speciem cantus, sive propter musicum genus illud Ligium et canorum hoc habetis cognomen, meum
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/43
Appearance