Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/44

E Wikisource
Haec pagina emendata est
22
PLATONIS

adiuvate sermonem, quem me dicere optimus iste compellit: ut eius sodalis, qui primo huic sapiens videbatur, nunc magis etiam videatur. Erat puer quidam, immo vero adolescentulus, egregia indole praeditus: huic autem erant amatores complurimi: quorum unus, vir sane versutus, cum nihilo minus quam ceteri eum amaret, puero, se non amare, suasit. quandoque vero cum obsequium sibi ab eo peteret, probavit, non amanti potius, quam amanti, gratificandum, atque ita inquit: In omnibus, o puer, unicum principium iis, qui bene consulere volunt, est intelligere, quid illud sit, de quo consultatur, vel omnino aberrare necesse. plerosque vero latet, quod nesciant rei substantiam. tanquam igitur scientes, in disceptationis principio non declarant: procedentes vero, quod par est, consequuntur, ut nec sibi, nec aliis consentanea loquantur. Tibi igitur et mihi ne accidat, quod in aliis damnamus, postquam discrepatio est, utrum amanti potius, vel non amanti in amicitiam sit eundum: quid amor ipse sit, et quam vim habeat, definitione ex consensu posita cognoscamus; atque ad id respicientes referentesque consideremus, emolumentumne, an detrimen-