tum afferat. Quod igitur cupiditas quaedam sit amor, omnibus manifestum: quod vero etiam qui non amant, pulchra seu bona cupiunt, non ignoramus. Ut igitur quo amans a non amante discernitur, intelligamus, scire oportet, duas in unoquoque nostrum ideas esse dominantes atque ducentes, quas sequimur, quocunque ducunt. Altera quidem est innata nobis voluptatum cupiditas: altera vero, acquisita opinio, optimi affectatrix. Hae autem in nobis quandoque consentiunt, quandoque in seditione et discordia sunt: et modo haec, modo altera pervincit. Quando igitur opinio ad id, quod optimum est, ratione ducit ac superat, haec ipsa vivendi potestas temperantia nominatur. Quando vero cupiditas absque ratione ad voluptates trahit, nobisque imperat, imperium istud libido vocatur. libido autem cum multiformis sit multarumque partium, multas utique appellationes habet: et harum formarum quae maxime in aliquo exuberat, sua illum appellatione nominatum reddit, nec ullum suis decorum aut dignum tribuit cognomentum. circa cibos enim superatrix rationis, et aliarum cupiditatum cupiditas, ingluvies appellatur: et eum, qui hanc habet, hac ipsa appellatione nuncupatum reddit. Rursus quae circa ebrietates tyran-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/45
Appearance