nidem exercet, ac eum, quem possidet, hac ducit, patet quod habebit cognomen. atque alia horum germana, et germanarum cupiditatum nomina, ubi aliqua maxime dominatur, quomodo ponenda sint, manifestum est. Cuius autem gratia superiora omnia diximus, fere iam patet: sive tamen dicatur, magis, quam si praetermissum sit, patebit. Nam cupiditas absque ratione, quae superat opinionem ad recta tendentem, rapitque ad voluptatem formae, et a cognatis cupiditatibus circa corporis formam vehementer corroborata, pervincit et superat, a romis, id est, robore et vehementia, eros, id est, amor, appellata est. Num tibi, o amice Phaedre, quemadmodum mihi, videor divinum quiddam passus fuisse? Phae. Profecto quidem, o Socrates, praeter solitum profluens quaedam amplitudo te cepit. So. Silentio igitur me audi. nam revera divinus hic videtur locus. quare si saepius Nymphis procedente sermone corripior, ne mireris. ea certe, quae modo canebam, a dithyrambis non multum distant. Phae. Verissima narras. So. Horum quidem tu causa es. sed audi cetera, ne abeat id, quod super-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/46
Appearance