venit. Haec vero Deo curae erunt. nos disputando ad puerum revertamur. Age igitur, o optime, quid sit id, de quo consulitur, dictum et definitum est. respicientes ergo ad hoc, quod reliquum est, videamus, quid emolumenti, vel damni ab amante, et non amante, et, qui obsequitur, sit merito proventurum. Hominem libidini mancipatum, et voluptatibus servientem, necesse est amatum suum pro viribus sibi quam iucundissimum reddere. Aegrotanti vero quidquid non repugnat, iucundum: quod vero melius, aut aequale, molestum. Quare neque praestantiorem, neque parem amator amatum sponte unquam patietur esse: inferiorem autem indigentioremque, quoad poterit, semper efficiet. Deterior ignorans sapiente, forti timidus, ineptus ad dicendum rhetorico, hebes acuto. Haec et plura insuper animi mala cum natura insunt vel fiunt amato, gaudet amator, atque alia insuper inferre conatur: alioquin voluptate privatur. Invideat ergo necesse est amator amato, atque eum ab omni consuetudine studioque, unde vir excellens evadere possit, amovens, vehementer officiat. maxime tamen ex priva-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/47
Appearance