tione illius obest, quod prudentissimum efficit. Prudentissimum, vero divina facit philosophia, a qua amator procul abducere amatum compellitur, metuens, ne ab eo, si fiat sapientior, contemnatur. denique omnia efficit, quibus ille omnium ignarus evadat, admireturque amantem. qualis cum fuerit, amatori quidem iucundissimus erit, sibi autem ipsi perniciosissimus. Atque ita in his, quae ad intelligentiam pertinent, noxia est. cum amatore consuetudo. Posthac videndum, quo pacto is, qui bono dulce anteponere cogitur, corpus illius, quem amat, si commissum sibi fuerit, sit curaturus. Optabit profecto corpus non solidum, sed molle. et delicatum, non sub sole, sed umbra nutritum: quod procul a periculis et laboribus siccisque sudoribus, muliebri et delicato victu fuerit educatum, coloribus alienis extraneisque ornamentis ex propriorum defectu ornatum, ceterisque horum similibus consuetum. quae omnia cum prolixius recensere indignum sit, summatim in praesentia concludemus, ut reliqua prosequamur. Talem sane corporis habitum in proeliis et quavis alia ingenti necessitate hostes quidem audacter invadunt, amici autem ipsique amatores huic maxime
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/48
Appearance