Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/49

E Wikisource
Haec pagina emendata est
27
PHAEDRUS.

metuunt. Sed hoc iam, tanquam manifestum, dimittendum est: deinceps vero dicendum, quid nobis emolumenti, vel damni in rebus externis, amantis familiaritas et custodia praebeat. Atqui hoc omnibus, amatori praesertim, est manifestum, quod amicissima carissimaque et divinissima possessione orbam fieri amatum desiderat. parentibus enim, necessariis, amicis privari eum exoptat, existimans, eos dulcissimae ipsius cum amato consuetudini impedimento fore. Puerum praeterea, vel auri, vel cuiusvis possessionis, ditissimum, neque facile capi posse putat; neque, si captus fuerit, detineri. quamobrem necesse est amatorem, tanquam invidum, amati prosperitate dolere, adversitate gaudere. Quin etiam sine uxore, sine filiis, sine domo diu exoptat vivere adolescentem, cupiens plurimum tempus propria dulcedine perfrui. Sunt alia quoque mala: sed horum plurimis in ipso statim principio daemon aliquis voluptatem immiscuit: veluti adulatori, gravissimae bestiae, maximaeque calamitati, inseruit natura oblectamentum aliquod non inconcinnum.