vituperabit quoque scortum aliquis, utpote noxium, et alia huiusmodi animalia atque studia, quae nos ad praesens delectare consueverunt. Amans vero, praeterquam quod noxius est, etiam sua consuetudine omnium molestissimus. pares enim cum paribus veteri proverbio iucundissime congregantur. nam aequalitas temporis, cum ad aequales voluptates propter similitudinem trahat, amicitiam parit. verumtamen his etiam nimiam satietatem affert. Proinde necessitas omnibus in rebus cuique gravis est: quae quidem simul cum dissimilitudine in amante ad amatum est maxime. iuniori enim senior adhaerens, neque die ulla, neque nocte ab eo sponte recedit, sed necessitate et furore rapitur, qui illum quidem voluptatum ilecebris trahit videntem, audientem, tangentem, et omnino amatum sensu quolibet attingentem, ita ut ingenti cum voluptate illi assidue obsequatur. Amatum vero qua voluptate, quove solatio aequale tempus adeo detinebit, ut extrema molestia non vexetur? eum faciem senilem deformemque aspiciat, ceteraque similiter, quae non factu solum, verum etiam auditu, molesta sunt, necessitate quadam ad ipsum captandum semper proposita, dum
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/50
Appearance