Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/51

E Wikisource
Haec pagina emendata est
29
PHAEDRUS.

sedulis passim insidiis observatur, auditque importunas immoderatasque tum laudes, tum vituperationes, quibus amans ipsum prosequitur: quae in sobrietate quidem intolerabiles sunt, in ebrietate vero non intolerabiles solum, verum etiam ob nimiam aperte loquendi licentiam turpissimae. Praeterea, dum amat, perniciosus et importunus est: cum vero amare desierit, in posterum infidus adversus illum, quem multis iuramentis, precibus, atque promissis vix tandem induxerat, ut praemiorum spe infestam eius consuetudinem sustineret. Demum, cum rependere deceat, principem alium in se ac praesidem accipit, mentem temperantiamque pro amore atque insania: factusque iam alius, amatum latet. tunc amatus, eorum, quae dicta quondam et facta sunt, memor, beneficiorum gratiam exigit, putans cum eodem verba se facere: sed alter ob verecundiam neque audet mutatum esse se confiteri, neque invenit, qua ratione prioris illius principatus insani iuramenta et promissa persolvat, mentis iam et temperantiae compos effectus, ne, si eadem, quae et, antea, fecerit, similis idemque, ac fuerat ante, rursus evadat. Hoc efficitur, ut qui ante amaverat, iam aufugiat, mutatusque