abeat, quasi testa in adversum cadente: alter vero persequi cogatur, graviter ferens, ad imprecationesque conversus. qui sane ab initio deceptus est, cum ignoraverit, non decuisse, amanti necessario amenti gratificari, immo homini multo magis ab amore libero mentemque habenti: alioquin necessarium fore, se ipsum committere homini infido, moroso, invido, molesto, pernicioso ad rerum possessionem, pernicioso ad corporis habitum, longe vero ad animi disciplinam perniciosissimo, qua quidem nihil apud Deos et homines revera aut est, aut erit unquam venerabilius. Haec, o puer, consideranda sunt, atque illud insuper animadvertendam, amatoris amicitiam non benevolentia ulla, sed aviditate quadam expletionis, quasi fame, constare. Ut lupus ipse agnum, puerum sic ardet amator. Hoc illud est, quod praedixeram, o Phaedre: nec dicentem me ulterius audies, sed iam finem habeat sermo. Quanquam putabam, dimidium disputationis transactum esse, ac restare tantundem de non amante dicendum, quod illi potius indulgere deceat, ad idque quot illi bona insunt, enumeranda. Phae. Cur ergo desistis, o Socrates?
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/52
Appearance