Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/53

E Wikisource
Haec pagina emendata est
31
PHAEDRUS.

So. Animadvertisti, Phaedre, carmina me iam, non dithyrambos amplius canere, quamvis in vituperando mea versetur oratio? quod si laudare alterum pergam, quid facturum me putas? An non sentis, a Nymphis, tum opera tua, tum divina providentia, me afflari? Quare summatim dico, tot bona inesse alteri, quot mala in allero numeravimus. Sed quid multis opus est verbis? de utrisque enim sufficienter est dictum: atque ita, quod decet, fabula patietur. Ego iam transmisso flumine abeo, priusquam ad maius aliquid abs te compellar. Phae. Nondum, o Socrates, priusquam aestus abscedat. an non vides, ut iam plane meridies sit, in qua hora intentus est calor? sed interim morantes, ac de his, quae diximus, colloquentes, cum primum refrixerit, tunc abeamus. So. Divinus es circa sermones, o Phaedre, ac vere mirabilis. arbitror equidem, orationum, quae tuis temporibus habitae sunt, neminem pluribus auctorem causamque fuisse, quam te, sive ultro dicendo, sive quoquo modo alios compellendo. Simmiam Thebanum excipio: alios vero