Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est
32
PLATONIS

longe antecellis. et nunc videris causa fuisse, ut aliqua a me oratio habeatur. Phae. Non tu bellum sane denuntias. sed quonam modo, et quae oratio? So. Cum flumen transiturus essem, daemonium, et solitum mihi fieri signum, factum est: quod sane quoties accidit, quod facturus eram, agere prohibet. hinc vocem audire visus sum, quae abire me vetat, antequam expiaverim, quasi aliquid deliquerim erga Deum. Sum igitur vates quidem, at nequaquam bonus, sed quemadmodum qui male sciunt literas, quantum ad me ipsum sufficiens. clare itaque iam intelligo delictum meum. siquidem, o amice, praesagi quiddam etiam est in animo. me enim commovit et antea, dum loquebar. unde quodammodo verebar, ne, cum forte secundum Ibycum apud Deus deliquerim, apud homines gloriam consequar. Nunc sentio, in quo deliquerim. Phae. Quid est? So. Gravem, o Phaedre, gravem, inquam, sermonem et tu attulisti, et me dicere compulisti. Phae. Quonam pacto? So. Stultum, et quodammodo impium: quo quis gravior esse potest?