Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/55

E Wikisource
Haec pagina emendata est
33
PHAEDRUS.

Phae. Nullus, si tu vera narras. So. Quid enim? Amorem nonne Veneris filium, et Deum aliquem putas? Phae. Dicitur quidem. So. Non tamen a Lysia, neque a sermone tuo, qui per os meum abs te, quasi quadam incantatione demulctum, prolatus est. Si autem est, ut certe est, Deus aut divinum quiddam Amor, malum utique non esset. at sermones de illo, quasi malum esset, habiti sunt. in hoc ergo adversus Amorem deliquimus. atqui valde ineptae disputationes hae nostrae videntur, quamvis urbanae: quae cum nihil sincerum verumque contineant, gloriantur tamen, tanquam plurimum valeant, si homunculis nonnullis deceptis approbentur. mihi igitur, o amice, expiari necesse est. Est autem his, qui confabulando peccant, expiatio quaedam vetus, quam Homerus non novit, sed Stesichorus. oculis enim privatus ob Helenae vituperationem, non ignoravit caecitatis causam, ut Homerus, sed utpote musicus eam agnovit. itaque statim illa fecit carmina, Non verus sermo ille fuit: nec navibus altis Existi fugiens, nec adisti Pergama Troiae. atque ita edito poëmate, quam palinodiam, id

Plat. Diall, Vol. I.
C