est, cantum contrarium, vocant, «confestim visum recuperavit amissum. Ego autem in hoc ero utrisque sapientior, quod, antequam accidat mihi quidquam mali ob Amoris vituperationem, conabor illi palinodiam reddere, et quidem aperto capite, non, ut supra, ob verecundiam velato. Phae. His vero, o Socrates, nihil mihi gratius efficere posses. So. Etenim meministi, o Phaedre, quam impudenter ex libro lectum est, et a me ipso quoque de amatore dictum. Quod si generosus vir aliquis et modestus, qui similem sibi alium amet aut amaverit, nos audiat dicentes, quod amantes ob minimas causas saepe maximas inimicitias suscitant, et invidi amatis perniciosique sunt, homines audire se arbitrabitur in navibus educatos, qui liberalem amorem aliquem nunquam inspexerint, neque ullo modo nobis concedet, quae in Amoris vituperationem adducimus. Phae. Forte per Iovem, o Socrates. So. Hunc ego hominem veritus, et Amorem ipsum metuens, cupio veluti potabili oratione salsum illum auribusque nostris noxium sermonem diluere. Consulo quin
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/56
Appearance