etiam Lysiae, ut quam primum scribat, amanti potius, quam non amanti, ex similibus indulgendum. Phae. Ita futurum certo scito. nam postquam tu amatorem laudaveris, necesse erit, Lysiam, ut eadem scribat, a me compelli. So. Credo equidem, quamdiu, qui nunc es, fueris. Phae. Dic age forti animo. So. Eia: ubi mihi puer ille adest, ad quem superiorem sermonem habui, ut hunc etiam audiat? ne, si minus commode audierit, temere non amanti obtemperet. Phae. Is tibi proximus semper adhaeret, quoad cupis. So. Sic ergo, o egregie puer, cogita, priorem sermonem Phaedri Pythocle geniti Myrrhinusii fuisse: sequentem vero Stesichori Euphemi filii, viri amabilis, fore. huius hoc erit exordium: Non verus sermo ille est, qui praesente amatore non amanti magis iubet gratificari; quia amans furit, non amans vero sanus est. si enim simpliciter verum esset, furorem esse malum, recte a nobis dictum fuisset: nunc autem maxima bonorum nobis fiunt per furorem divino
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/57
Appearance