Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/58

E Wikisource
Haec pagina emendata est
36
PLATONIS

quodam munere concessum. nam et quae in Delphis futura praedicit vates, et quae in Dodona sacerdotes, furentes quidem multa ac magna commoda privatim et publice Graecis hominibus attulerunt: sanae vero dum sunt, exigua, aut nulla. Quod si referamus Sibyllam, et alios, quicunque divino usi sunt vaticinio, quam multa praedicentes in futurum profuerint, prolixum nimis extenderemus sermonem, et rem manifestam omnibus proferremus. Illud tamen dignum est testificari, non veteres, qui nomina rebus imposuerunt, non turpe quiddam, neque ignominiosum putaverunt furorem, non enim praeclarissimae arti, qua futurum discernitur, hoc nomen annectentes, eam manicen, id est, furorem nominassent; sed tanquam bonum quiddam sit furor, quando divina sorte provenit, honestae arti nomen huiusmodi indiderunt. at nunc iuniores, isti interiecta T litera, imperite nimium manticen dixerunt. Sane investigationes futuri sanorum hominum per aves et alia ostenta, utpote a coniectura humanae intelligentiae procedentes, mentem historiamque auguralem cognominarunt. quam deinde posteriores, o parvum in magnum vertentes, honestiori vocabulo exornant. Quanto igitur perfectius praestantiusque vaticinium augurali coniectione, et nomen nomine, opusque