opere: tanto testificantur antiqui furorem ex Deo profectum, quam humanam prudentiam, praeclarius esse. Atqui adversus morbos et labores maximos, ob antiqua delicta quandoque divina indignatione mortalibus imminentes, gentibus quibusdam alicunde furor adveniens, ac praedicens, quibus opus erat, remedia adinvenit, confugiens ad vota cultusque Deorum: unde expiationes propitiationesque consecutus, incolumem reddidit possidentem et in praesens tempus, et in futurum, absolutionem praesentium malorum recte furenti occupatoque adeptus. Tertia veru a Musis occupatio et furor, suscipiens teneram intactamque anima, suscitat illam atque afflat: unde per cantus aliamque poësin infinita antiquorum gesta exornans, posteros instruit. qui autem absque furore Musarum poëticas ad fores accedit, confidens, arte quadam poëtam se bonum evasurum, inanis ipse quidem, atque eius poësis, prae illa, quae ex furore procedit: qua quidem haec, quae ex prudentia fit, evanescit. Tot equidem, ac etiam plura, divini furoris. praeclara opera referre possum. Quare hoc ipsum ne formidemus: neve alia nos ratio absterreat, ostendens, prudentem et sanum
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/59
Appearance