Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/60

E Wikisource
Haec pagina emendata est
38
PLATONIS

potius, quam concitatum, amicum esse deligendum. at ille insuper ostendat, si potest, ac victoriam reportet, non pro utilitate amantis et amati amorem a Diis esse concessum. Nobis vero nunc ostendendum est contra, pro felicitate maxima huiusmodi furorem a Diis hominibus esse datum. demonstratio autem erit contentiosis quidem incredibilis, sapientibus vero contra. Oportet autem nos prius de natura animae divinae et humanae, affectus et opera intuentes, vera novisse. Hoc vero demonstrationis huius principium sit: Anima omnis immortalis. quod enim semper movetur, immortale est. quod vero aliud movet ab alioque movetur, cum terminum habeat motus, terminum habet et vitae. Solum ergo quod se ipsum movet, quia nunquam se deserit, nunquam cessat moveri: immo vero et aliis, quaecunque moventur, id fons et principium est movendi. Principium autem sine ortu est. ex principio enim necesse est, quidquid generatur, oriri: ipsum autem ex nullo. nam si principium oriretur ex aliquo, ex principio utique non oriretur. Cum vero sit absque ortu, et absque interitu sit necesse est. nam si principium interiret, neque ipsum ex alio, neque ex ipso