Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/61

E Wikisource
Haec pagina emendata est
39
PHAEDRUS.

aliud nasceretur: siquidem ex principio omnia oriantur oportet. Sic ergo principium motus est, quod seipsum movet. hoc autem neque mori neque nasci potest. alioquin omne coelum, omnisque generatio concidat desinatque necesse est, neque rursus unquam constare possit, unde haec motum nacta oriantur. Cum igitur appareat, immortale esse, quod se ipsum movet, animae substantiam et rationem hanc ipsam qui dixerit, non erubescet. omne enim corpus, cui motus extrinsecus incidit, inanime est: cui vero intus ex se ipso id inest, animatum, tanquam haec animae natura sit. quod si ita est, ut non sit aliud quidquam, quod se ipsum moveat, praeter animam, necessario ingenita et immortalis est anima. De immortalitate animae satis est dictum. De idea vero ipsius in hunc modum est dicendum. Quale id omnino sit, divinae penitus prolixaeque narrationis foret: similitudinem vero eius quandam describere, humanae et brevioris. hoc igitur modo dicamus. Similis esto cognatae potentiae subalati currus et aurigae. Deorum equi et aurigae omnes boni sunt, atque ex bonis: aliorum vero, permixti. Principio quidem nostri princeps bigas habenis mode-