Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/62

E Wikisource
Haec pagina emendata est
40
PLATONIS

ratur: deinde equorum alter bonus et pulcher, et ex talibus; alter contrarius, et ex contrariis. quo fit, ut dura et difficilis necessario sit aurigatio nostra. Qua vero ratione mortale et immortale animal appellatum est, conandum est dicere. Omnis, anima totius inanimati curam habet, totumque percurrit coelum, alias videlicet alias sortita species. Perfecta quidem dum est et alata, sublimis incedit, ac totum gubernat mundum: cui vero alae defluxerint, fertur, quoad solidum aliquid apprehenderit: ubi habitaculum sortita, corpus terrenum suscipit, sese movere apparens propter illius potentiam: animalque totum vocatur, anima simul corpusque compactum, et mortale animal cognominatur. Immortale autem ex nulla ratione discursu percepta, sed quae fingitur: quippe cum neque viderimus, neque satis intellexerimus Deum, immortale quoddam animal, habens quidem animam, habens etiam corpus, naturaliter omne tempus coniuncta. Sed haec iam, uti Deo placet, ita se habeant et dicantur. Per quam vero causam alae abiiciantur, decidantque ab anima, nunc dicamus. est autem talis quaedam. Naturalis alarum vis est, grave in sublime attollere, ubi Deorum