Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/63

E Wikisource
Haec pagina emendata est
41
PHAEDRUS.

inhabitat genus. Omnium vero, quae sunt circa corpus, maxime particeps divini est animus. Divinum autem pulchrum, sapiens, bonum, et quidquid tale dici potest. His utique alitur maxime augeturque ipsa alatio animi: turpi antem, et malo, contrariisque huiusmodi deficit alque interit. Magnus utique dux in coelo Iuppiter, citans alatum currum, primus incedit, exornans cuncta, provideque disponens. Hunc sequitur Deorum Daemonumque exercitus, per undecim partes ordinatus. Permanet autem Vesta in Deorum aede sola. aliorum vero Deorum, quicunque in duodecim numero censentur, ducunt per ordine, quilibet ut quisque est ordinatus. Permulta igitur beataque spectacula discursusque intra coelum exsistunt, quibus Deorum genus beatorum intendit, suum quisque officium peragens. sequitur autem semper volens et potens. livor enim a divino choro procul abest. Cum vero ad convivium ac dapes vadunt sublimes, in coelestem circumferentiam proficiscuntur iam ascendentes. Deorum quidem vehicula, apta habenis, aequaliterque librata, facile gradiuntur: alia vero vix. gravatur enim pravitatis particeps equus, ad terram vergens atque tra-