Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/64

E Wikisource
Haec pagina emendata est
42
PLATONIS

hens, cuicunque aurigarum equus non bonus nutritus fuerit: ubi iam labor et certamen extremum animae proponitur. quae enim immortales vocantur, cum ad summum pervenerint, extra progressae in coeli dorso consistunt. ibi constitutas circumferentia ipsa circumfert, atque illae intuentur, quae sunt extra coelum. locum vero supercoelestem neque quisquam nostrorum laudavit adhuc poëtarum, neque unquam pro dignitate laudabit. habet se vero in hunc modum, audendum est enim verum dicere, praesertim de veritate loquenti. Sine colore, sine figura, sine tactu, essentia vere exsistens, animae gubernatore solo intellectu contemplante utitur, circa quam verae scientiae genus hunc habet locum. Utpote igitur Dei cogitatio intellectu et scientia immaculata se vertens, cogitatio quoque omnis animae, quaecunque convenientem sibi conditionem susceptura est, intuita per tempus id quod est, contenta veritatis contemplatione, nutritur et gaudet, donec circulo in idem circumferentia referat. In hoc autem circuitu conspicit ipsam iustitiam, conspicit temperantiam, conspicit scientiam: non qua adsit generatio, nec qua alia alicubi sit in alio, quales videlicet sunt eo-