rum, quae nos entia nunc appellamus; sed illam, quae in eo, quod est ens vere, scientia est: et alia eodem modo, quae vere sunt, speculata, atque his enutrita, subiens rursus intra coelum, domum revertitur. Cum autem redierit, auriga, ad praesepe sistens equos, obiicit illis ambrosiam, et post ipsam nectar potandum. Atque haec Deorum est vita. Ceterarum vero animarum alia, optime Deum secuta, similisque effecta, extulit in supercoelestem locum aurigae caput, et cum ipsa circumferentia simul delata est, sed perturbata ab equis, et vix ea, quae vere sunt, intuita. Alia vero modo caput extulit, modo submisit: at violantibus equis, partim vidit quidem, partim vero non vidit. Aliae autem animae, affectantes quidem omnes superiorem locum, sequuntur: cum vero nequeant, submersae circumferuntur, calcantes sese invicem atque incumbentes, alia aliam praeire contendens. Tumultus igitur, et certamen, et sudor fit extremus: ubi quidem aurigarum vitio multae claudicant, multae multas pennas confringunt, omnes vero, magno implicatae labore, expertes eius, quod vere est, intuendi, discedunt: post discessum vero alimento utuntur opinabili. cuius quidem gratia multus inest conatus, veritatis campus ubinam
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/65
Appearance