Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/66

E Wikisource
Haec pagina emendata est
44
PLATONIS

sit, intueri. nam ex huiusmodi prato optima vis animae convenientem accipit alimoniam, et alarum natura, qua anima elevatur, hoc alitur. Regulaque Adrastiae Deae, id est, inevitabilis numinis, haec est, ut, quaecunque anima Deum comitata aliquid verorum inspexerit, ea usque ad circuitum alium sit indemnis: et si semper hoc facere queat, sit semper illaesa. si vero impotens assequendi non inspexerit, et casu aliquo usa, repletaque oblivione et pravitate gravetur, gravata autem pennas confregerit, in terramque ceciderit: tunc prohibet lex hanc in prima generatione in aliquam brutalem ire naturam; sed iubet eam, quae plurima viderit, in genituram viri futuri philosophi, aut pulchritudinis cupidi, aut musici, atque amatorii; eam vero, quae secundo loco, in regem legitimum, aut bellicosum virum et imperatorium descendere: tertio, in gubernatorem reipublicae, aut rei familiaris dispensatorem, vel quaestuarium: quarto, in laboriosum gymnasticum, aut circa medelam curamque corporis versaturum: quinto, in eos, qui vates futuri sunt, et circa mysteria quaedam: sexto, in poetam, vel alium quemvis eorum, qui apte in imitatione versantur: septimo, in artificem vel agricolam: octavo, in sophistam et popularem: