Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/67

E Wikisource
Haec pagina emendata est
45
PHAEDRUS.

nono, in tyrannicum. In his autem omnibus quicunque iuste vitam egerit, sortem postea naciscitur meliorem: qui vero iniuste, deteriorem. In idem enim, unde profecta est cuiusque anima, annis decem millibus non revertitur, nam alas ante hoc spatium non recuperat: praeter illius animam, qui philosophatus est sine dolo, vel una cum sapientiae studio pulchritudinem amavit. Hae quidem tertio ambitu mille annorum, si ter hanc ipsam deinceps elegerint vitam, sic recuperatis alis, post ter millesimum annum evolant abeuntes. Aliae vero animae, primae vitae finem consecutae, iudicantur. iudicatae autem, aliae sub terra in iudicii locum euntes, meritas illic poenas sustinent: aliae in coeli quendam locum per iudicium elevatae, ita degunt, ut dignum est ea vita, quam in hominis figura vixerunt. Millesimo anno ambae redeuntes, sortem et electionem secundae vitae suscipiunt, et deligit unaquaeque eam vitam, quam velit. Hic et in bestiae vitam humana anima transit, et ex bestia rursus in hominem, si modo ea anima quandoque prius fuerit hominis. Nam quae nunquam veritatem inspexerit, in hanc figuram venire non poterit. oportet vero hominem intelligere secundum speciem, ex multis procedentem sensibus