in unum ratiocinatione conceptum. Hoc autem est recordatio illorum, quae olim vidit anima nostra cum Deo profecta, et illa despiciens, quae nunc esse dicimus, et ad id, quod vere est, sursum reflexa. quapropter sola philosophi cogitatio merito recuperat alas. nam illis semper, quantum fieri potest, memoria inhaeret, quibus Deus inhaerens divinus est. talibus autem commentationibus qui recte utitur, perfectisque mysteriis semper imbuitur, perfectus revera solus evadit. ab humanis autem studiis segregatus, divinoque inhaerens, carpitur a multitudine, quasi extra se positus: sed ipse Deo plenus multitudinem latet. Tendit igitur huc totus sermo, qui est circa quartum furorem, quo quando quis, visa hic pulchritudine aliqua, verae illius reminiscens, alas recipit, receptisque evolare nititur: cum vero id facere nequeat, tanquam avis superna suspiciens, et inferiora contemnens, crimen reportat, quasi furore correptus. Haec itaque divina alienatio omnium alienationum optima, atque, ex optimis fit, et habenti, et participanti: et qui hoc tenetur furore, cum amet pulchra, amator vocatur. Ut enim dictum est,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/68
Appearance