Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/69

E Wikisource
Haec pagina emendata est
47
PHAEDRUS.

omnis anima hominis ea, quae vere sunt, intuita est, alioquin in hoc animal non venisset. recordari vero ex his, quae hic sunt, illorum non facile est omnibus, nec quot ex illis breve tempus illuc inspexerunt, neque quot huc descendentes infortunatae fuerunt, ita ut quibusdam consuetudinibus depravatae, sacrorum, quae aliquando inspexerant, oblivionem susceperint. Quamobrem paucae restant, quibus satis memoriae supersit. Hae vero, quando hic similitudinem aliquam eorum, quae illic inspexerant, intuentur, obstupescunt, et quasi extra se ponuntur: quae tamen sit haec affectio, ignorant, quia non satis omnino persentiunt. Iustitiae quidem, et temperantiae, et aliorum, quot animis venerabilia sunt, splendorem nullum in his imaginibus cernimus: sed per obscura quaedam instrumenta vix et perpauci in eorum imagines accedentes, eius, quod assimilatur, genus aspiciunt. At pulchritudinem tunc licebat videre clarissimam, quando cum beate illo choro felicem visionem contemplationemque secuti, cum Iove quidem nos, alii vere cum alio quodam Deorum viderunt, et initiati sunt sacris, quae fas est dicere sacrorum omnium beatissima: quae operamur integri quidem nos, et malorum expertes, quot in posterum mane-