Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est
48
PLATONIS

bant, integra quoque et simplicia, immobiliaque, et beata spectacula initiati inspectantes pura in luce puri et immaculati, solutique ab hoc, quod nunc circumferentes, corpus vocamus, in modum ostreae huic alligati. Haec autem memoriae sint attributa, propter quam desiderio illorum, quae quondam vidimus, nunc sermonem extendimus. Pulchritudo autem, quemadmodum diximus, et cum illis progrediens effulgebat tunc, et huc profecti percepimus cum per sensum nostrorum perspicacissimum clarissime refulgentem. visus enim nobis peracutissimus est sensuum omnium, qui per corpus fiunt. quo sapientia non cernitur, ardentes enim excitaret amores, si quid tale ipsius simulacrum manifestum oculis proveniret. Eadem est de ceteris, quae sunt amabilia, ratio. At vero pulchritudo sola hanc habuit sortem, ut maxime omnium et perspicua sit, et amabilis. Qui ergo non est mysteriis nuper initiatus, aut potius est depravatus, haud celeriter hinc illuc ad ipsam pulchritudinem excitatur, similitudinem hic quandam, quae ab illa denominatur, aspiciens. quapropter non veneratur, dum aspicit, sed quadrupedis ritu deditus voluptati, aggredi et concumbere nititur: petulanterque congrediens, nec timet, nec erubescit voluptatem