Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/71

E Wikisource
Haec pagina emendata est
49
PHAEDRUS.

praeter naturam sectari. Sed qui nuper expiatus est sacris, quive aliquando est plurima contemplatus, quando vultum divina forma decorum videt, apte ipsam pulchritudinem imitatum, vel aliquam corporis speciem, primo quidem horret, metusque priscorum aliquis in eum revolvitur: deinde inspiciens, tanquam Deum colit: ac, nisi vereretur vehementis insaniae crimen, sacra amatis non aliter, quam Dei statuae, faceret. intuentem vero ipsam velut ex horrore, permutatio, sudor, et ardor insolitus occupat. quando enim pulchritudinis influxum oculos accipit, calefit, quo pennarum natura irrigatur: postquam vero incaluit, liquescunt quae ad pullulandum spectant, quaeque diu prae duritie compacta, exitum germinis cohibebant. Ubi autem influxerit alimonia, pennarum germina, iam ab ipsis radicibus tumescentia, impetu quodam per animae speciem totam nituntur erumpere. tota enim erat olim pennis suffulta. fervet itaque tunc omnis et prosilit: atque ut infantes, cum dentes emittunt, pruritu et dolore gingivarum vexantur: ita et pennas emittentis anima fervet, et titillatione molestiaque

Plat. Diall. Part. I. Vol. I.
D