afficitur. Itaque cum pueri speciem intuetur, cupidinemque inde effluentem imbibens irrigatur calescitque, dolere iam desinit, atque laetatur. Cum vero procul abfuerit, exaruerintque meatus, qua parte scaturire nititur ala, aridi et constricti, pennarum germen cohibent. Hoc intus una cum cupidineo illo influxu occlusum, tumescentiumque more resiliens, ipsum sibimet suos meatus undique obstruit pungitque. Tota igitur anima undique saucia stimulo concitatur et angitur, rursusque memor pulchritudinis delectatur. Ex utrisque vero permixtis passionis huiusmodi vehementia et novitate vexatur, et anxia furit, atque insanit. Sic affecta, prae furore neque nocte dormire potest, neque die usquam consistere, sed passim discurrit desiderio pulchri videndi perculsa. Videns autem, et influxum illum cupidineum hauriens, abstrusa prius et conclusa, iam aperit et resolvit: cum vero iam respiraverit, stimulis angustiisque liberatur. Hac utique suavissima voluptate in praesenti usque adeo delinitur, ut nunquam ab eius illecebris sponte discedat: neque aliquem pluris facit, quam amatum; sed parentes, fratres, amicosque omnes oblivioni tradit, ac dissipato
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/72
Appearance