Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/73

E Wikisource
Haec pagina emendata est
51
PHAEDRUS.

per incuriam patrimonio minime commovetur, patrias quoque consuetudines et dignitates, quibus gloriari solebat, penitus aspernatur, et servire et iacere parata, ubicunque permittitur, modo igniculo suo inhaereat. non enim colit solummodo et veneratur formosum, sed medicum etiam hunc gravissimorum morborum sibi solum invenit. Hunc itaque affectum, o ingenue adolescens, ad quem meus est sermo, homines erota, id est, amorem, appellant: quo autem modo Dii nominant, si audieris, merito propter iuventutem ridebis. Tradunt enim Homerici quidam, ut arbitror, ex reconditis carminibus, in Amorem carmina duo: quorum alterum valde petulans, neque admodum concinnum. sic autem aiunt: Hunc quidem mortales erota, id est, Amorem, vocant volatilem: immortales autem pterota, i. e. alationem, propter volandi necessitatem. His partim licet credere, partim non licet. atqui causa affectioque amantium haec ipsa est. Quotcunque igitur ex Iovis pedissequis capti fuerint, gravius constantiusque alationis onus ferre possunt: qui vero Martem coluerunt, cumque illo circumvagati sunt; amore illaqueati, si quam ab amato sibi inferri iniuriam putant, in caedem facile provolant; praecipitesque tum

D2