ad se ipsos, tum ad amatos necandos feruntur. Atque ita secundum quemque Deorum, cum quo quilibet chorum egit, eundem honorat, imitaturque semper in vita pro viribus, quoad permanet incorruptus: et hoc pacto primam hic vitae generationem ducit, talemque se ipsum ad amatos et alios exhibet. Amorem ergo pulchrum ex suo quisque deligit more, et, tanquam Deus sibi ille sit, quasi statuam fabricat et exornat, utpote honoraturus atque sacrificaturus, Iovis itaque cultores eum sibi amandum quaerunt, cuius Iovialis sit animus. quare considerant, utrum ad philosophiam et imperium natura sit aptus: et quando illum amant inventum, omni opere contendunt, quo ille talis evadat. Ac nisi prius, quod exoptant, ingressi fuerint studio suo, tunc contendunt admodum, discuntque undecunque aliquid possunt, atque ipsi etiam ad hoc opus progrediuntur. Investigantes ex se ipsis Dei sui naturam, voti tandem compotes fiunt, ex eo quod summa quadam attentione mentis aciem in Deum erigere compellantur: deinde cum per memoriam illum attingant, divinitate afflantur, atque ex eo mores et studia, quatenus homini licet Dei participem fieri, capiunt. quoniam
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/74
Appearance